miércoles, 24 de abril de 2013

EMERITAM ITER AD LVDOS SCAENICOS SPECTANDOS


A.D. XV KAL. MAIAS
Turma scholaris paulisper in amphiteatro consistit priusquam theatrum intraverit.

Olim gladiatores ac ferae in harena huius amphiteatri vestigia faciebant...


Ad theatrum properantes ex harena eximus.

In cavea media sedentes fabulae initium exspectamus.

Fabula palliata T.M. Plauti, Pseudolus nominata, in scaena hodie datur.

Actores cordubenses in scaena fabulam Plautinam agentes.

Finis fabulae palliatae felix et iucundus esse solet.
Post fabulam spectandam Mithraeum Emeritense visimus.

In foro Coloniae Augustae Emeritae hoc photogramma fecimus.

Tandem Museum Nationale Artium Romanarum (MNAR) vespere adimus...

... ubi opera excellentia perpetue ostenduntur. Ecce caput principis Augusti, Coloniae Augustae Emeritae auctoris.

Vt saepe dictum est: CARPE DIEM, EMERITAM VIDE!


martes, 2 de abril de 2013

PEDIBVS ITER FECIMVS PONTEM TAGI VISVRI

ANTE DIEM XI KAL. APR.
Discipuli baccalaureatus cum professore apud pontem stantes.
Discipuli titulos a ripa citeriore transcribunt.
Ecce in hoc titulo municipia declarantur quae opus pontis perfecerunt.
Discipuli de titulis transcribendis laborant.
Discipuli titulos a ripa ulteriore transcribunt.

Turma scholaris portum in flumine Tago visens.

Omnes a portu ad pontem redeuntes.
Omnes apud templum a laboribus itineris requiescentes.

Ecce magnum monasterium Sancti Benedicti (saec. XV-XVI), opus insigne prope Pontem Tagi.
Hoc iter nobis non tantum pergratum sed etiam utillimum fuit!